- LUNUS
- LUNUSCarrenorum Numen. Ael. Spartian. de Caracalla Imp. quum iterum vellet Parthis bellum inferre, atque hibernaret Edessae, atque inde Carras Luni Dei gratia venisset --- interemptus est.Et post, quoniam Dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusque id memoriae proditum, atque ita nunc quoque a Carrenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu puta verit nuncupandam; is addictus mulieribus semper inserviat: at vero qui marem Deum esse crediderit, is dominetur uxori --- Unde quamvis Graeci et Aegyptit eo genere, quo feminam hominem, Lunam Deum dicant, mystice tamen Deum ducunt. Nempe Carreni Lunam matrem esse censebant, adeoque masculino solum genere enuntiabant quemad modum in variis linguis Orientis, Iudaica inprimis ac Arabica, nomina non feminei solum, sed et virilis generis, id sidus habet. Unde factum, ut alii pro Deo, alii pro Dea, alii pro utriusque sexûs Numine habuerint. Graeci nomen non habent, quo Lunum appellent: nam quod Μηνὸς nomine apud Strab. quidam hunc Deum velint intellectum, falluntur, ut videbimus infra, in voce Menis. Interim uti feminam ἄνθρωπον, sic Lunam θεὸν, feminino quidem utrumque genere, sed enuntiatione masculinâ, appellant: quod dicere voluit Spartian. Vide Salmas, ad l. et supra ubi de Diis Gentilium, nec non in voce Dagon, item Luna.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.